Transkription:
admodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim vo-
luntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet. Non enim
ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra
abundantia illorum inopiam suppleat; ut et illorum abundantia vestrae inopiae
sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est; Qui multum habuit, non abunda-
vit; et qui modicum, non minoravit. Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vo-
bis in corde Titi, quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
profectus est ad vos. Misimus etiam cum illo fratrem, nostrum cuius laus est in evan-
gelio per omnes ecclesias; non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregri-
nationis nostrae in hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destina-
tam voluntatem nostram; devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae
ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram
hominibus. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollici-
tum esse; nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vobis, sive pro Tito,
qui est socius meus, et in vos adiutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, glorie
Christi. Ostensionem ergo, quae est caritatis ... pro vobis et glorie nostrae,
in illos ostendite in faciem ecclesiarum. Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abun-
danti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum; pro quo de vobis
glorior apud Macedonas. Quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemu-
latio provocavit plurimos. Misi autem fratres; ut ne quod gloriamur de vobis, evacue-
tur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis; ne cum venerint
mecum Macedones, et invenerint vos inparatos, erubescamus nos (ut
non dicamus vos) in hac substantia. Necessarium ergo existimavi ro-
gare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam, benedictionem